monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 69, 9
Didicimus quales esse debeamus: discamus quales non esse debeant Sacerdotes. Vinolentia scurrarum est, et comessatorum: venterque mero aestuans, cito despumat in libidines. In vino luxuria, in luxuria voluptas, in voluptate impudicitia est. Qui luxuriatur, vivens mortuus est: ergo qui inebriatur, et mortuus et sepultus est. Noc ad unius horae ebrietatem nudat femora sua , quae per sexcentos annos sobrietate contexerat. Lot per temulentiam, nesciens libidini miscet incestum: et quem Sodoma non vicerat, vina vicerunt. Percussorem autem Episcopum ille condemnat, qui dorsum suum posuit ad flagella: et maledictus non remaledixit . Sed modestum . Duobus malis unum opposuit bonum; ut temulentia et ira, modestia refrenentur. Non litigiosum, non avarum. Nihil enim impudentius arrogantia rusticorum, qui garrulitatem auctoritatem putant; et parati semper ad lites, in subiectum sibi gregem tumidis sermonibus tonant. Avaritiam in Sacerdote vitandam, et Samuel docet: nihil coram populo eripuisse se cuiquam probans : et Apostolorum paupertas, qui refrigeria sumptuum a fratribus accipiebant, et praeter victum atque vestitum nihil se aliud nec habere, nec velle gloriabantur. Quam ad Timotheum avaritiam, ad Titum turpis lucri cupiditatem apertissime notat . Domum suam bene regentem. Non ut opes augeat, non ut regias paret epulas, non ut caelatas patinas struat, non ut Phasides aves lentis vaporibus coquat, qui ad ossa perveniant et superficiem carnis non dissolvant artifici temperamento: sed ut quod populo praecepturus est, prius a domesticis exigat. Filios habentem subditos, cum omni castitate; ne scilicet imitentur filios Eli, qui in vestibulo Templi cum mulieribus dormiebant; et religionem praedam putantes, quidquid optimum in hostiis erat, in suas delicias convertebant . Non neophytum, ne in superbiam elatus in iudicium incidat diaboli . Mirari satis non queo, quae hominum tanta sit caecitas, de uxoribus ante baptismum disputare; et rem in baptismate mortuam, imo cum Christo vivificatam in calumniam trahere, cum tam apertum evidensque praeceptum nemo custodiat. Heri catechumenus, hodie pontifex: heri in amphitheatro, hodie in Ecclesia; vespere in circo, mane in altario: dudum fautor histrionum, nunc virginum consecrator. Num ignorabat Apostolus tergiversationes nostras, et argumentorum ineptias nesciebat? Qui dixit, unius uxoris virum , ipse mandavit irreprehensibilem, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, modestum: non vinolentum, non percussorem, non litigiosum, non avarum, non neophytum. Ad haec omnia claudimus oculos, solas videmus uxores. Quod autem ait: Ne in superbiam elatus, incidat in iudicium diaboli, quis non exemplo verum probet? Ignorat momentaneus Sacerdos humilitatem, et mansuetudinem rusticorum: ignorat blanditias Christianas; nescit seipsum contemnere: de dignitate transfertur ad dignitatem: non ieiunavit, non flevit, non mores suos saepe reprehendit, et assidua meditatione correxit: non substantiam pauperibus erogavit. De cathedra quodammodo ducitur ad cathedram, id est, de superbia ad superbiam. Iudicium autem et ruina diaboli, nulli dubium, quin arrogantia sit. INCIDUNT IN EAM qui in puncto horae, necdum discipuli iam magistri sunt. Oportet autem eum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt. Quale principium, talis et clausula. Qui irreprehensibilis est, non solum a domesticis, sed et ab alienis consono ore laudatur. Alieni et extra Ecclesiam sunt Iudaei, haeretici, atque Gentiles. Talis ergo sit Pontifex Christi, ut qui religioni detrahunt, vitae eius detrahere non audeant. At nunc plerosque cernimus, vel favorem populi, in aurigarum morem pretio redimere: vel tanto omnium hominum odio vivere, ut non extorqueant pecunia, quod mimi impetrant gestibus.